LINTEI Libri

LINTEI Libri
LINTEI Libri
quod e lino, sic dicti, post membranaccos, in usu esse coepêre, teste Plin. l. 13. c. 11. unde Mart. Capella l. 2. Alii, inquit, carbasinis voluminibus complicati libri. Sic scripta fuêre oracula Sibyllina, uti docet Symmach. l. 4. Ep. 34. Menitus Cumanos Lintea texta sumpsêrunt. Et Claud. de Bello Get. Carm. 26. v. 231.
——— ——— Quid carmine poscat
Fatidico custos Romani carbasus avi.
Foedera etiam publica sic exarata esse, innuit Liv. c. 4. c. 7. Praetermissa nominia Consulum herum, Licinius Macer auctor est, et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae inventa. Quandoque et leges sic scripsêre, leg. 1. de alim. quae inopes par. e publ. petere debent. in Cod. Theodos. Imo et privatae Principum epistolae simili seriptae sunt modo, Fl. Vopisc. in Aurel. Sed et Persas in serico scripsisse (qui hodieque Sinensium mos) indicat Symmach. l. loc. praefat. Indos quoque in sindone scripsisse docet Philostrat. in vita Apollonii. Imo et charta, qua vulgo utimur, ex linteis est concerptis atque contusis, qui mos iam ab aliquot viguit Saeculis. Vide Salmas. Notis ad Vopisc. Scalig. Diatribâ abversus Guilandinum, Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 38. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 3. c. 24. etc. De linteis vestibus, vide supra aliquid ubi de Lineis vestibus, cui addam hîc non nihil de Graecis. Apud Graecos non minus, rarus admodum lineae vestis usus, in sexu inprimis nobiliore, antiquitus fuit. Nam quod apud Homer. eius mentio sit. de cubiculari, dormientibus substerni folitâ. intelligendum. Unde Phaeaces Ulyssi dormituro in navi stravisse ait Odyss. v.
—— Ρ῾ῆγός τε λίνον τε-ἵνα νήγρετον ἐυδοι.
Quod vero Thucydid. initio operis sui. Athenienses veteres, χιτῶνας λινοῦς, lineas tunicas, gestâsse narrat, de loricis s. thoracibus lineis intelligendum est, quibus pro armatura in bello utebantur. Athenienses enim, ut ceteri Graeci, militari cultu perpetuo incedebant, nec multo ante Thucydidis tempota ad pacis habitum transiêrunt, cum reliqua armatura lineas quoque tunicas deponentes. Meminitautem iam thoracum lineorum Homer. de Aiace: Cuiadde Pus. in Attie. Nep. in Iphicrate, c. 1. Suet. in Galba c. 19. etc. Constabant hi ex torulis s. funiculis trilicibus, quadrilicibus aut bilicibus: qui inter se conserti filis firmissimum opus praestabant. Hincde filio Amasis Aegypti Regis legimus. habuisse eum loricam filis contextam, quorum singula 365. filis constarent: et de Frid. III. Dan. Rege in Hafniae obsidione, usum esse lorica serica. Vide Scalig de loricis lineis prolixe agentem, apud Octav. Ferrar. de Re Vest. Parte 2. l. 4. c. 11. ut et infra aliquid in voce Lorica. Tandem, quod de Apollonio Thyanaeo legimus, illum Pythagorae more linta tunica usum fuisse, ei plane peculiare fuit, vide Philostrat. l. 2. c. 9. qui et l. 2. narrat, quasuam Indiae gentes lineis vestibus uti, nobiliores vero bysso, quaelini species: adicitiqueve inde in Aegyptum deferri, quod illam in plerisque sacris utantur Aegyptii; ab Aegyptiis dein Romam linteas vestes pervenisse, docet Cic. pro Rabirio. Non tota tamen Aegyptiorum vestimenta lintea fuêrunt, sed tunicae tantum (nam pallia ex lana:) Interim lanea vestimenta neque in templainferre, neque una cum mortuis sepelire licebat: qui mos in sacris Orphicis quoque ac Bacchicis servatus est, teste Herod. l. 2. c. 81. Vide eund. Ferrar. c. 12. l. Praef. et supra quoque in voce Lintea. Hinc Lintearii, a Linteonibus, quorum meminit Lamprid. in Alex. Seu. Braccariorum, Linteonum, Vitriariorum etc. vectigal pulcherrimum instituit: sic distincti, ut Linteones sint, οἱ λίνυφοι, linteae vestis artifices, Vopisco Linyphiones, in Saturnino; Linyphi, lege 8. Cod. Theod. de Murilegul. et Gynaeciar. Linyphiarii, leg. 16. eod. Cod. et tit. At Limtearii, vestis linteae negotiatores, vide legem 7. Cod. de excus. mun. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Vopisc. et Tit. Popmam de Operis Serv.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Lintei Libri — …   Википедия

  • Libri [2] — Libri (lat.), Bücher, s. Buch. L. feudorum, s.u. Corpus juris 2) A). L. lintĕi, so v.w. Annales consulares. L. poenitentiales, so v.w. Poenitentiale. L. terrib les, das 47. u. 48. Buch der Pandekten, welche lediglich Criminalrecht enthalten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • LIBER — I. LIBER Deus vini, qui et Bacchus, et Dionysius dicitur. Multos autem fuisse Liberos ostendit Diod. Sic. quorum longe celeberrimus est, qui semele et Iove genitus fertur, quem tertium fuisse autumant, et Thebis Boeotiis natum, qui Liber… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • livre — Livre, f. penac. En fait de poids commun duquel on use en toutes marchandises debitées au poids, fors que de l or et de l argent, vaut seize onces, et se partit en deux demilivres, puis en quatre quarterons, puis en huict demiquarterons, puis en… …   Thresor de la langue françoyse

  • Льняная книга — Льняная книга  книга, написанная на льняном полотне. Сейчас под этим понимаются: Lintei Libri  древнеримские летописи, написанные на полотне и хранившиеся в храме Юноны Монеты. Ни одна из этих книг не сохранилась, их содержание… …   Википедия

  • Льняная Книга — книга, написанная на льняном полотне. Сейчас под этим понимаются: Lintei Libri древнеримские летописи, написанные на полотне и хранившиеся в храме Юноны Монеты. Ни одна из этих книг не сохранилась, их содержание неизвестно. Этрусская книга Liber… …   Википедия

  • MAPPAE — Veteribus lintei libri dicti sunt, quorum mentio est apud Vopiscum in Aureliano. c. 8. Auctores de limitibus, Terminus si scriptus fuerit et punctos habuerit literis Graecis, sequeris cursum eius a Sion, hoc est, ab Oriente, per litteras Graecas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Quintus Sulpicius Camerinus Praetextatus — entstammte der römischen Patrizierfamilie der Sulpicier und gehörte 434 v. Chr. laut der Mehrheit der erhaltenen Quellen zu den obersten Magistraten Roms, entweder als Konsul oder als Konsulartribun.[1] Die Überlieferung ist sich nicht darüber… …   Deutsch Wikipedia

  • Римская литература — в прежнее время, когда литературным произведением считалось лишь то, что написано по тем или другим правилам литературного творчества, начало Р. литературы относили к моменту, когда в Риме появилось первое произведение, написанное по греческому… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Римская литература — История Древнего Рима Основание Рима …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”